Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas es, superare divos,
qui sedens adversus identidem te spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, adspexi, nihil es super mi ...
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis.
Otium et reges prius et beatas perdidit urbes.